jeudi 28 août 2014

DE OTIO AUT SECESSU SAPIENTIS





Sage sensualiste absorbé dans l'accomplissement de son Œuvre



Ergo secundum naturam uiuo, si totum me illi dedi, si illius admirator cultorque sum. Natura autem utrumque facere me uoluit, et agere, et contemplationi uacare. Utrumque facio : quoniam ne contemplatio quidem sine actione est.

...

Negant nostri sapientem ad quamlibet rempublicam accessurum. Quid autem interest, quomodo sapiens ad otium ueniat : utrum quia respublica illi deest, an quia ipse reipublicae ? Si omnibus defutura respublica est (semper autem deerit fastidiose quaerentibus), interrogo ad quam rempublicam sapiens accessurus sit? ad Lutetiam ? in qua Debord damnatur, Vaudey, ne damnaretur, fugit ; in qua opprimit inuidia uirtutes. Negabis mihi accessurum ad hanc rempublicam sapientem. Ad Neo-Yorkium ergo rempublicam sapiens accedet ? in qua assidua seditio, et optimo cuique infesta libertas est, summa aequi ac boni uilitas, aduersus hostes inhumana crudelitas, etiam aduersus suos hostilis. Et hanc fugiet. Si percensere singulas uoluero, nullam inueniam, quae sapientem, aut quam sapiens pati possit. Quod si non inuenitur illa respublica, quam nobis fingimus, incipit omnibus esse otium necessarium, qui, quod unum praeferri poterat otio, nusquam est. 



Le 28 août 2014




.